- TINNUNCULUS
- TINNUNCULUSamica columbis avis: Defendit enim illas, terretque accipitres naturali potentiâ, in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. Plin. l. 10. c. 37. ubi plura hanc in rem. Nempe inter volandum etiam vocem edit, illis infestam, unde quod semper tinniat, nomen invenit, apud Latinos, sicut hodie cercerelle, quasi crepitacillam, eam Galli vocant. Graecis vero, κεγχρὶς, vel κερχνὶς dicitur, colore namque cinereô punctis nigris, velut milii granis, sparsa est. Coeterum et ipsa accipitris species est, uti docet Salmas. ad Solin. p. 319. et Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 19. hominique in epistolis quoque perferendis infervit. Ita enim Plinius d. l. Quin et internuntiae in rebus magnis suêre, epistolas annesas earum pedibus obsidione Mutinensi in castra Consulum Decimô Brutô mittente. Quid vallum elt vigil obsidio, atque etiam retia amne praetenta profuêre Antonio, per caelum eunte nuntiô. Vide quoque Voss. de Idolol. l. 3. c. 98. et quae supra de Columbis ἐπιςολοφόροις. Inde est, quod earum amore insanientes multi, super tecta iis exaedificarent turres, nobilitatemque singularum et origines, narrarent, vetere iam exemplô. L. Axius Eques Romanus ante bellum civile Pompeianum denariis quadringentis singula paria venditavit, ut M. Varro tradidit. Quin et patriamnobilitavêre, in Campania grandissimae provenire existimatae, Plin. ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.